Tommaso Campanella, De sensu rerum, p. 137
motum, quem cogitantis spiritus communicat aëri, promptique
sunt ad
scientiam omnem, nisi fuligo impediat. At quoniam
ipsorum tenuis spiritus exhalat
facile et repente, memoriam exilem
habent, nisi vasa sint grandia, apta multum
spiritum continere, fontesque
ampli, aptique plurimum reficere: Quapropter si caput
habeant
grande et cerebrum multum frigidiusculum eos continere
aptum, et
retiforme sanguineum, fontesque cordis spatiosos, memoria
pollent magna, discursu,
ac sagacitate. Sed Petrus P. noster
parvi est capitis et ferventissimi coloris, et sagaciter praevidet
omnia,
praesertim quibus operam dat; ast minus recordatur, quoniam
spiritus
exhalat nec communicat praevisiones spiritui succedenti:
Fuliginibus
abundat eius discursum interrumpentibus, et fastidium in
discendo
afferentibus: moestus est valde cum solitarius est. Quod apparet
quando
est iciunus, quoniam spiritus pugnat contra fuligines ex
sanguine in fine
digestionis ambusto exhalantes; Quando vero hilaris
est, nimia hilaritate
perfunditur, ut in scurrilitatem et facetias
transcurrat: quoniam gaudet spiritus a
pugna contra fulgines non
infestari, aut feriari; et qui tenuis est valde, dilatatur
in laetitias, diffunditurque
adeo ut frenari non possit. Multosque ita
atrabiliosos
vidi deditos scurrilitati parasiticae, dum quaeritat spiritus requiem
et
laetitiam de foris, ut vacet, et quiescat ab interna pugna. At
Petrus
eius est sagacitatis, ut extemplo percipiat quicquid alter cogitat,
et
quando amicis parantur insidiae ab aliis, ipse subito molimen percipit,
et
amicorum mala, sicut venaticus canis odoratur et praevidet.
Semel cum simul essemus,
ivit ad hauriendam aquam frigidiusculum
de fonte procul a nobis 150. passibus pro
communi amico. Qui noluit
paulum morantem expectare: sed dixit mihi recedens,
saluta
meo nomine Petrum Presteram , nequeo enim expectare.
Tunc reversus
Petrus dixit ad me: Recessitne? Ergo audivi
vocem, quando
hauriebam de fonte aquam cogitabundus. Dic Petro
vale; quoniam
expectare nequeo. Multaque huiusmodi sagacitatis exempla in
eo
vidi sub aëre tranquillo. Consonat exemplum Saiae, et mulieris c.
9.
narrata.
~ Quapropter vere extat sensus in aëre, et communicatio
communis.
Et quae historiae narrant de bello pharsalico percepto apud Abanum
a
quodam atrabilioso, et voces quas Brutus audiebat, aliaque
huiusmodi
non sunt fabulae. Ast ego cum mali quidpiam mihi imminet, inter
somnum
et vigiliam audire soleo vocem clare loquentem mihi;
Campanella
, Campanella ; et interdum alia verba addentem, et
ego
attendo, nec intelligo quis sit. At profecto si Angelus non est, aut
daemon,
sicut Socrati assistebat, necesse est aërem sic vociferari
turbatum
mea passione futura, aut affectum a praeparante mihi malum,
aut ex
simili similem alteram imaginantem. At quomodo format